MANIPULUS

MANIPULUS
I.
MANIPULUS
in Ecclesia Romana dicitur sacrum indumentum Subdiaconi: quod antiquitus linteum erat seu sudariolum, ad extergendum sudorem et a Subdiacono praecipue ferebatur ad polienda vasa sacra, alias dictum, Aer, Brachiale, Brandeum, Cincticulum Sacerdotale, Epimanicion, Facialis, Fanon, Linteum. Manica, Mantile, Orarium et Sudarium. Indui ita solet, ut non excurrat ultra brachii cubitum et Episcopo celebranti imponitur, factâ confessione peccatorum, super Planetam, unde et super Planetam dictum occurrit. In processionibus
numquam fertur, nec ad vefperas: geriturque non nisi in brachio sinistro. Graeci tamen et Maronitae utrique brachio suum aptant manipulum, vide Macros Fratres in Hierolexico. Iac. Cardinalis de Coron. Bonifacii VIII. l. 2. c. 1.
———— Chiroteca manus, digitosque venustat
Annulus, et cubitum laevum cingitque maniplus.
II.
MANIPULUS
pars minor exercitus, apud Romanos: Quemadmodum enim equestres copiae, in Turmas et Decurias; ita pedestres in Cohortes et Manipulos dividi solebant: vel in Centurias et Manipulos. Erat autem Manipulus, idem quod Contubernium, decima Centuriae pars, dicta: quod coniunctis manibus pariter dimicarent. egetius, l. 2. c. 13. Varroni. l. 4. de LL. Manipuli sunt exercitus minmi, manus quae unum sequuntur signum. Plut. in Romulo, Ipse, inquit, secum magnam manum adducebat, in Centurias distributam, quarum unamquamlibet Vir unus ducebat manipulum foeni ac herbarum conto erectum gestans, unde hodie quoque militibus manipularibus nomen est. Ubi originem vocis suggerit, sed numerum militum auget. Imo Cincius apud A. Gellium l. 16. c. 4. scribit, Legionem Cohortes 10. habuisse, Manipulos 30. Centurias 60. Sic Manipuli maiores fuerint ipsis Centuriis, singulique habuerint binos Centuriones, Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 10. c. 5. Hinc Manipularis. Ovid. l. 3. Fastor.
Pertica suspensos portabat longa maniplos,
Unde Maniplaris nomina miles habet:
et Manipularius, vide supra. Id est, qui sub eodem insigni seu vexillo, sub eodem manipulo foeni, militabat. Qui manipularibus praefectus erat, caligâ utebatur: proin hi, qui Centurionibus subiecti erant, Caligati dictisunt. Unde apud Suetonium in Aug. c. 25. legas, de Augusti facilitate, quôd vallares muralesque coronas saepe etiam Caligatis tribuerit. Inter quos infimae notae milites, quia et enutritus, et assidue versatus erat Caius Caesar, qui Tiberio successit, ab eo calceamenti genere, Caligula vocitatus est, Valerianus in Hieroglyph. l. 40. Hincque Phil. Beroaldus Comm. in Suet. C. Caes. Caligulam, infit, Manipulario habitu, i. c. Calceamentô militari, crebris et praeacutis clavis suffixis: qualibus hodieque Turcae, militesque Graeci, Stratiotae nuncupati, passim utuntur. Vide Fortun. Licetum de reconditis Antiquorum Lucernis, l. 6. c. 28. ubi Lucernam, Caligati pedis effigiem habentem, explicat. Quando autem Manipulatim Romani aciem suam struere coeperint, vide apud Livium l. 8. c. 8. uti de Manipulo frugum, postridie Paschatis, Deo olim oblato, ante quem ritum sollenniter peractum metere non licebat, infra voce Pentecoste.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Manipŭlus — 1) (röm. Ant.), Handvoll, Bündel, z.B. Heu; 2) Truppenabtheilung, 1/3 der Cohorte, bei den Veliten, Hastaten u. Principes 120 M., bei den Triariern 60 M. Der M. war in 2 Centuriae getheilt, s.u. Cohorte u. Legion; 3) auf Recepten eine Handvoll …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Manipulus — Manipulus, Manipel, bei der röm. Legion (s.d.) der 3. Theil einer Cohorte …   Herders Conversations-Lexikon

  • manipulus — (лат.) горсть …   Словарь ботанических терминов

  • Манипул — (Manipulus) часть римского легиона; см. Легион …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

  • МАНИПУЛ —    • Manipŭlus,          см. Acies, Боевой строй …   Реальный словарь классических древностей

  • Man. — manipulus, a handful …  

  • Thomas of Ireland — (fl. 1295 died before 1338), known as Thomas Hibernicus, not to be confused with the Franciscan friar Thomas de Hibernia (d. c. 1270),[1] was an Irish writer. His claim to fame is not as an original author, but as an anthologist and indexer.… …   Wikipedia

  • manipule — 1. manipule [ manipyl ] n. m. • 1380; lat. médiév. manipulus, dit aussi mappula « petite serviette » ♦ Liturg. Bande d étoffe que porte à l avant bras gauche le prêtre pour la célébration de la messe. manipule 2. manipule [ manipyl ] n. m. •… …   Encyclopédie Universelle

  • Manipur White-toothed Rat — Conservation status Least Concern (IUCN 2.3) Scientific classification …   Wikipedia

  • Manipel — Ma|ni|pel1 〈m. 5〉 Unterabteilung, dritter Teil der röm. Kohorte [<lat. manipulus „Handvoll“] Ma|ni|pel2 〈f. 21; kath. Kirche〉 zum Messgewand gehörendes, breites, über dem linken Unterarm getragenes Schmuckband [<ital. manipolo „Armbinde“] * …   Universal-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”